BARABARICI Characteres

BARABARICI Characteres
BARABARICI Characteres
in Num mis Byzantinis, primum conspici coeperunt, tempore inclinantis Imperii, quô ex quadratis et uncialibus literis, quae olim obtinuerant, abolitae aliquot et vicissim novae subrogatae Barbaricae sunt, quas incertum, an a Gothis barbarisque aliis nationibus acceperint cum Graeci, tum Latini: an vero scalptorum et scriptorum vitiô, collabente pristinâ sollertiâ, sensim id introductum existimari debeat. Conspici autem characteres huiusmodi in nummis maxime Iustinani Imperatoris incipiunt: sub quo, et Imperatoribus qui eum excepêre, effusi, undique Barbari Roman. omne Imperium pervaserunt. Tum itaque novi hi characteres in horum Augustorum observantur nummis, barbaricâ quâdam efficti formâ et hactenus minime visâ, quod praesertim intueri licet, in characteribus Latinis B. D. E. M. N. T. V. qui semper novâ et insolenti figurâ efformantur, adeo ut non immerito Michael Μεθυςτὴς Imperator, Ep. ad Nicolaum I. Pontisicem Romanum Linguam Latinam Barbaram et Scythicam appellâsse videri debeat, quam Graeci ipsi, illius fere penitus ignari, perinde ac insignis elegantiae, omnino deturpârant. Neque vero apud Byzantinos duntaxat scribendi haec ratio obtinuit, sed et apud Gothieos in Italia Reges, atque adeo apud Gallos seu Francos, quod ex Regum horum monetis, veteribusque monumentis facile patet. Unde Claudius Buterous ex variis, quos in iis observârat, characteribus, novum inde alphabetum sibi conficiendum putârit etc. Vide Car. du Fresne Dissertat. de inserioris aevi Numismatibus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”